Genre: 
Full text: 
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo | Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae ut nos lavaret crimine manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis praedamque tulit tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore auge piis justitiam reisque dona veniam | Te summa deus trinitas collaudet omnes spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula
CAO sources: 
B SL
CAO: 
8410