Genre: 
Full text: 
Vox clara ecce intonat obscura quaeque increpat procul fugentur somnia ab aethre Christus promicat | Mens jam resurgat torpida quae sorde exstat saucia sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | E sursum agnus mittitur laxare gratis debitum omnes pro indulgentia vocem demus cum lacrimis | Secundo ut cum fulserit mundumque horror cinxerit non pro reatu puniat sed nos pius tunc protegat | Laus honor virtus gloria Deo patri et filio santo simul paraclito in saeculorum saecula | Amen
Fulltext source: 
Cantus hymn verses
CAO sources: 
SL
CAO: 
8413