GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE...
Ambulemus in tabernaculum domini adoremus in loco ubi steterunt pedes ejus alleluia surge domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae sacerdotes tui induantur justitiam et sancti tui...
Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis gaudete et exsultate ecce enim merces vestra multa est...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia