Celebremus conversionem sancti Pauli apostoli quia hodie ex persecutore effectus est vas electionis ideo gaudent angeli laetantur archangeli et collaudant in caelis filium dei
Nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena vade quia fides tua te salvum fecit alleluia
Respondens autem Jesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt non est inventus qui rediret et daret gloriam deo nisi hic alienigena et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit...
Si offers munus tuum ante altare et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres...