Genre:
Full text:
Quorum corpora limosi putei ceno immersa tres annos ab omni corruptione pausaverunt penitus illesa alleluia
Feast:
Fulltext source:
Einsiedeln 611
Full text | |
---|---|
002238A |
Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia |
002337A |
Domine deus omnipotens ad te clamamus ut fiant corpora nostra per hunc ignem velut incensum in conspectu tuo ut omnis qui nostri memoriam fecerint percipiant ubertatem in terris et in caelis... |
002579A |
Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero |
002739A |
Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae alleluia qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit alleluia qui vero non crediderit condemnabitur alleluia |
002739.1A |
Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae alleluia qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit alleluia |
002842A |
Factum est in una dierum et Jesus sedebat docens et erant pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae Judaeae et Jerusalem et virtus erat domini ad sanandum eos... |
002861A |
Felix namque es sacra virgo et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia |
003152A |
Hymnum cantate nobis alleluia de canticis Sion alleluia quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena alleluia septuaginta annos super flumina Babylonis sedimus et flevimus dum recordaremur Sion... |
003207A |
In camino ignis pueri tres uno ore collaudabant deum alleluia |
003449A |
Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia |