Full text: 
Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe spiritus et alme orphanorum paraclite domine deus agnus dei filius patris primogenitus Mariae virginis matris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificas tu solus dominus Mariam gubernas tu solus altissimus Mariam coronas Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen
Genre: 
Mass

Gloria

Feast: 
Fulltext source: 
Graduale Nitriensis
Notes: 
De BMV tempore aestatis; Vlhova, Hana: Tropi Ordinarii Missae. Pars II. Bärenreiter : Praha, 2006, Nr. 6, s. 243.