Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia
Isti sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta et dedit illis gloriam sempiternam quorum doctrina fulget ecclesia ut sol et luna alleluia
Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis deum pusilli et magni quoniam regnabit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei
Plateae tuae Jerusalem gaudebunt et omnes cives ejus canticum laetitiae dicunt annuntiate inter gentes gloriam ejus alleluia quoniam magnus est dominus alleluia gaudebunt campi et omnia quae in eis...