Post passionem suam per dies quadraginta apparens eis loquens de regno dei alleluia et videntibus illis elevatus est alleluia et nubes suscepit eum ab oculis eorum alleluia
Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
Magnum salutis gaudium laetetur omne saeculum Jesus redemptor gentium sanavit orbem languidum | Sex ante paschae ferias advenit in Bethaniam ubi pie post triduum resuscitavit Lazarum | Nardi Maria...
Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum...
Egregius dei amicus Judocus post fatigatum divinis operibus de bile corpus et innovatum sanctus virtitutibus juvenilem senectem euge meruit audire jucundissimum et in domini sui perenne intrare gaudio
Maria tribus mensibus quasi stetit laboribus Elisabeth subdendo conferebat de angelo et verborum mysterio quae protulit salutando mutum audivit eloqui et prophetias domini in Christo declarando plura...