Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Intercedatque cum omnibus caelestibus choris virgo Christi et dilecta deo amabilis beata N. quae respuens orbis caduca lucra contemplansque regnum flore florentem ac omnia aromata palmam virginitatis...