Beata es virgo gloriosa inter omnes mulieres benedicta nulla est similis ex omnibus feminis neque erit in aeternis umquam saeclis | Hodie Christus natus est ex te prophetae sicut dixerant ante in...
Suscipe verbum virgo Maria quod tibi a domino per angelum transmissum est concipies per aurem deum paries et hominem ut benedicta dicaris inter omnes mulieres
Te laudant angeli sancta dei genetrix quae virum non cognovisti et dominum in tuo utero bajulasti concepisti per aurem dominum nostrum ut benedicta dicaris inter omnes mulieres
Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super...
Sancta Maria genetrix dei virgo semper et benedicta per te venit ad nos salus per te redemptio nostra tu pulchra es inter mulieres tu gloriosa in choro sanctorum te deprecamur ut intercedas pro nobis...