Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quare non servabant Petram justitiae aut sepultum reddant aut resurgentem adorent nobiscum dicentes
Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quem cornu arcum scutum et gladium et bellum illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis alleluia
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod autem mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit deo alleluia alleluia
Christus eripuit nos inferni claustris et victa mortis lege post hac resurgens CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS polum solumque regens utrumque jam in aeternum non moritur JAM NON MORITUR mors quam saeva tulit Eva movens auctorem MORS omnigenum naturarum et creatorem O ab ipso prostrata atque superata O ILLI ULTRA NON DOMINABITUR