Angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus ejus
Cosmas et Damianus quasi ex uno ore Lisio praesidi respondentes dixerunt tormenta tua valde contemnentes non timemus fac ergo quod vis nam idola surda et muta non adoramus
Montes Gelboe nec ros nec pluvia veniant super vos quia in te abjectus est clipeus fortium clipeus Saul quasi non esset unctus oleo quomodo ceciderunt fortes in proelio Jonathas in excelsis tuis...
Mons Gelboe nec ros nec pluvia veniat super te quia in te occisus est clipeus fortium clipeus Saul quasi non esset unctus oleo quomodo ceciderunt fortes in proelio Saul et Jonathas amabiles et decori...
Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus dicens inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes
Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit astragi Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis