Sicut civitas Catanensium habet intervenientem praedecessorum meum beatam Agathem ita me sciatis a domino huic civitati datam esse si voluntatem ejus facientes susceperitis fidem
Venerabilis Gallus diaconum qui omnes eremi semitas notas habebat aggressus quaesivit ab eo an umquam invenisset in solitudine locum humanis habitationibus opportunum desiderio inquiens animi...
Zachaee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere at ille festinans descendit et suscepit illum gaudens in domum suam hodie huic domui salus a deo facta est alleluia
Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius...
Cum autem tempus impleretur et christiani simulacra irridentes cognoverunt quod profani sanctus ibidem advenisset livore repleti sunt alleluia alleluia alleluia