Full text: 
Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adhaeserat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit
Genre: 
Office

Responsory