Dixit autem dominus ad cultorem vineae ecce anni tres sunt es quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
Dixit autem villicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem fodere non valeo mendicare erubesco scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...