Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus pharisaeus et alter publicanus pharisaeus stans haec apud se orabat deus gratias tibi ago quia non sum sicut ceteri homines raptores injusti...
Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia
Stans autem Jesus jussit caecum adduci ad se et ait illi quid vis faciam tibi domine ut videam et Jesus ait illi respice fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur illum magnificans...
Beatus autem Marcus in semetipsum gaudens dicebat dominus meus Jesus Christus iter meum prosperum fecit et exspuens in terram beatus Marcus viri manum unxit dicens in nomine domini mei Jesu Christi...
Beatus Vitus genua flectens Christum dominum deprecabatur qui Tobiam illuminasti et Job a vulneribus curasti fac misericordiam cum patre meo sed si consenserit tibi