Cumque producturus eum esset Herodes ecce angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter
Angelus autem domini descendit de caelo in custodia carceris et tetigit eum dicens famule dei Marce ecce nomen tuum in libro vitae adscriptum est alleluia
Angelus domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus ejus
Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph et dixit ei spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod...
Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus