Rogamus te domine deus noster ut suscipias animas nostrorum defunctorum pro quibus sanguinem tuum fudisti recordare quia pulvis sumus et homo sicut foenum et flos agri
Redime domine de interitu vitam nostram ut non secundum peccata nostra retribuas nobis quia tu es figmentum nostrum recordare quia pulvis sumus alleluia
Rogamus te domine deus noster ut suscipias animam hujus defuncti pro quo sanguinem tuum fudisti recordare domine quia pulvis sumus et homo sicut foenum flos agri
Patientiam habe in me domine quia tu fecisti me posuisti mihi nomen novum et dixisti mihi vade in terram et revertere velociter quia pulvis es et in pulverem revertaris
Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem et cena facta surrexit linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum venit...