Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum...
Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli...
Haec est radix et stirps Jesse ex qua virga sumpsit esse que divinum profert florem et fert fructus contra morem virga florem vellus rorem suscipit stella solem virgo prolem edidit
Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est...
Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos...
Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta...
Virgo parens gaudeat virgo semper pura parens sine corporis et mentis laesura Inaudita novitas nova genitura qua nescit fragilitas geniturae jura | Virg atypus virginus sine stirpe florem virgo sine...
Ave verbi Dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quae sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta...
Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare...
Alma redemptoris mater quae pervia caeli porta manes et stella maris succurre cadenti surgere qui curat populo tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem virgo prius ac posterius...