Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et...
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quia gloria et honore coronasti sanctum tuum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster
O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare...
O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere...
O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus