Cum appropinquaret dominus Jerusalem videns civitatem flevit super illam et dixit quia si cognovisses et tu quia venient dies in te et circumdabunt te et coangustabunt te undique et ad terram...
Dixit autem dominus ad cultorem vineae ecce anni tres sunt es quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
Laeto animo pergo ad te suscipe me domine quia de limo terrae formasti me spiritus de caelo introivit in me jussu tuo veni ut commendas terrae corpus meum animam quam dedisti illam deus
Noctem illam tenebrosus turbo possideat non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus sit nox illa solitaria nec laude digna in qua dictum est conceptus est homo
Omnipotens deus qui gloriosa bella certaminis ad immortalitatis triumphum martyribus contulisti da cordibus nostris illam pro eorum commemoratione laetitiam ut quorum hic corpora pro amore...
Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat eam alleluia