Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis...
Christo confixus sum cruci vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus in fide vivo filii dei qui dilexit me et tradidit semet ipsum pro me alleluia alleluia
Estote imitatores dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis alleluia
Christus Jesus qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem ideo sed semet ipsum exinaniens formam servi accepit humiliavit se usque ad mortem mortem autem crucis deo...