Beata vere mater ecclesia quam sic honor divinae dignationis illuminat quam victoriosorum gloriosus martyrum sanguis exornat quam inviolata confessionis candida induit virginitas
O quam praeclara sanctorum festivitas o quam beata mater ecclesia quae tantorum patrociniis intercessorum collectio omnium sanctorum angelorum consortium habere meruerunt
A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans non perderet quod condidit | Clausae...
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
Quem terra pontus aethera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera |...
O flos florum o domicilium virtutum o delectissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium...
Benigna mater ecclesia gaudet per orbem in qua semper manet gratia septiformis spiritus eo tenore cum pio Cassio et Florentio ipsa eadem hodie transvexit septem ad superos
Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum...
O Christi mater caelica fons vivus fluens gratia lux pellens cuncta schismata Maria deo proxima | Ex motu veri luminis transivit in monticulis virgo juvare vetulam de praecursore gravidam | Mater...