Terminus et idem interminus | Producens omnia in esse ex non esse | Horum quaedam roborans aeternaliter in esse | At quaedam rediens aeternum in non esse | Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis...
Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris...
Hymnum dicamus hodie psallentes laudum cantica aeterni regi gloriae pro corona dominica | Coronat regem omnium corona contumeliae cujus nobis opprobrium coronam confert gloriae | De spinarum acculeis...
Captator olim piscium jam nunc piscator hominum tuis Andrea retibus mundi nos rape fluctibus | Germanus Petri corpore nec mortis dispar ordine quos una caro genuit crux caelo fratres edidit | O...
Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi...
Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi...
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus et...
O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta...
Illuminavit hunc diem rerum creator omnium festivitate maxima quam nunc jucunda ducimus | Templum dicavit celitus ejus perennis gloria honore in archangeli hoc Michaelis annua | Volvente cursu rediit...