Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Domine quantus ego sum quid respondeam tibi aut loquar verbis meis tecum qui enim si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor
Domine suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me aperi mihi janua vitae et perduc me ad convivium epularum tuarum tu es enim Christus filius dei vivi qui praecepto patris...
Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatus ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur
Quid tu ad nos aegea venisti si vis credere Christo aperitur tibi viam indulgentiae si autem venisti ad hoc ut me tantum solvat ego penitus de ista cruce deponi non potero jam enim regem meum video...
Caelorum rex omnipotens tuam in sancto Nicolao confessore tuo considerantes virtutem tibi totum quod meruit adscribimus ideoque precamur ut apud clementiam tuam et exemplis ejus adjuvemur et meritis
Doctor eximius Atrebatum Vedastus sacris praeconiis celebretur ut quos in carne verbis exemplis instruxit sedulus pro eis apud dominum intercedat ne lupus insidians oves Christi incursare praesumat