Trigesimo ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabile crimen nam quaedam mulier quae cubiculariis vestimenta abluebat concepit et peperit et omne crimen super episcopum objiciunt
Igitur anno trigesimo tertio aetatis suae maior egregio viro fidei flama crescebat in pectore ut clarissima evangelici splendoris luce caecatos in fidelitate populos illustraret
Ad haec disponente dei gratia Hermagoras invenit virum venerabilem quem vicis suae ordinem Italiae reliquit insignem et Alexandriam sua praedicatione fecit sublimem
Aeternae jucunditatis cantico beata Maria Magdalena collaudat dominum in operibus suae pietatis quibus se de peccatrice justam fecit ut quasi Libanus odorem haberet intimae suavitatis