Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit...
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita...
Dum turba multa esset cum Jesu nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis misereor super turbam quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent alleluia
Exsultet omnium turba fidelium pro gloria almi patris Benedicti laetentur praecipue catervae monachorum celebrantes ejus festa in terris de cujus societate sancti congaudent in caelis
Extollens quaedam mulier vocem de turba dixit beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti at Jesus ait illi Quinimmo beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud
Ibat Jesus in civitatem quae dicitur Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae
Ibat Jesus in civitatem Naim et ibant discipuli ejus cum eo et turba copiosa cum autem appropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae