Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae...
In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis...
Quem aethera et terra atque mare non prevalet totum capere | Asine praesepe infans implet caelos regens ubera sugens | Factor matris factus hodie est de matre | Creans diem hodie creatus in die |...
O flos campi et lilium convallium Jesu Christe qui es sponsus et amator virginum quam jucundum interesse tuo semper conspectui quem laudantes prosequuntur virginales cunei ubi dulci resonat melodia...
Aeterna mens dum flectitur in se par proles nascitur notitiae mentalis simplicitatis ratio concludit ut distinctio personae sit aequalis jucundaque germanitas requirit ut par caritas sit duum...
Eia recolamus laudibus piis digna huius diei gratia in qua nobis lux oritur gratissima noctis inter nebulosa pereunt nostri criminis umbracula hodie saeculo maris Stella est enixa novae salutis...
Sanctus Flos candens oritur de spina deus deitate trina de regina Maria Sanctus Ros mundum divinus rigavit peccatorum culpas lavit Christum pavit Maria Sanctus Nos mater salvare dignare ut te...