Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Hodie in Jordane baptizato domino aperti sunt caeli et sicut columba super eum spiritus mansit et vox patris intonuit hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui
O rosa purpurea et Christi gemma pretiosissima columba speciosissima Maria splendidissima et virgo sola puerpera quae fulges super caelorum clara agmina
Vir beatissimus ad caelum oculos elevans ait domine Jesu Christe ostende etiam nunc quia et nos servi tui apostolorum fidem habentes in te et in tuis verbis unum te deum in trinitate perfecta...