Martyris ecce dies Agathae virginis emicat eximiae qua sibi Christus eam sociat et diadema duplex decorat | Stirpe decens elegans specie sed magis actibus atque fide terrea prospera nil reputans...
Ecce jubar matutinum veri solis praevium fulget in Bohemia diem fidei vicinum monstrans per martyrium alacri in gaudium ore psallentium jubilet ecclesia
Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de caelestibus | Hoc vidit hoc attractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes...
Catharinae collaudemus virtutum insignia cordis ei praesentemus et oris obsequia ut ab ipsa reportemus aequa laudis praemia | Fulta fide Catharina judicem Maxentium non formidat lex divina sic firmat...
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi...
Trina Francisci soboles parentis dic tui laudes et urbe Roma prode quae coram fidei magistro mira peregit | Namque bissenos ubi vix alumnos legerat Romam properemus inquit pastor ut princeps in ovile...
Urbis Romuleae jam toga candida septem pontificum destinat promicat missos Hesperiae quos ab apostolis assignat fidei prisca relatio | Hi sunt perspicui luminis indices Torquatus Ctesiphon atque...