Dicant nunc Judaei quomodo milites custodientes sepulcrum perdiderunt regem ad lapidis positionem quare non servabant Petram justitiae aut sepultum reddant aut resurgentem adorent nobiscum dicentes...
Dicant nunc Judaei qui crucifixerunt filium dei quomodo milites scelerum suorum complices custodientes sepulcrum ubi fuerat corpus Jesum reconditum perdiderunt regem caelum terram quae regentem ad...
Cum ad martyris sepulcrum Christo vota reddentes beatae convenissent mulieres jussu tyranni ad cultum idolorum a tortoribus frustra sunt coactae sed fortes in fide mox ignibus suppositis concrematae...
Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere
Exsequiae Martini non dicantur funeris sed triumphi nam greges suos qui ductu ejus mundum vicerant agebat ante se pastor extinctus qui corpus ad sepulcrum sequentes psallebant et flebant