Lignum vitae in cruce tua domine manifestatum est mors enim per ipsam damnata est et mundus totus per ipsam illuminatus est omnipotens domine gloria tibi alleluia
Lignum vitae crucem tuam domine glorificatum est mors enim per illum damnata est et mundus omnis per illum illuminatus est omnipotens domine gloria tibi amen
Nequissimo Judae proditori dilectricem Jesu Mariam objurganti cur pretioso caput ejus unxisset unguento ait ipse Jesus sine illam opus enim bonum operata est in me
Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem Joannes Mariam nominat illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia ejecta fuisse testatur septem enim daemonia habuit quae universis vitiis...
Dum perquirit rei causam in illam trahit virgo pausam sed constanter loquitur tres sunt mundum illuminantes et stellarum regulantes cursus et quod tegitur
Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Adoremus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum in quo dominus noster quasi in statera seipsum pretium nostrum pensavit ut vitam venditam fieret mors captivam in quo nec mundus...