In civitate domini ibi sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomum et balsamum odor suavissimus carmina eorum ibi angeli et archangeli hymnum deo decantant ante thronum dei alleluia
In civitate domini clara sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomi et balsami odor suavissimus qui ad laudem dei pertinet ibi angeli et archangeli hymnum novum decantant ante sedem dei Alleluia
Et ut perfecerunt omnia secundum legem domini reversi sunt in Galilaea in civitate Nazareth et Jesus proficiebat sapientia aetate et gratia dei erat in illo
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit...
Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati | Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion latera aquilonis...