Full text: 
Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat colens cum sobriis paschale festum gaudiis | Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat a morte functos excitat | Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequntur agmina | Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam unam facit rempublicam | Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordindet palatio | Per saecla metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
A-HE (Heiligenkreuz im Wienerwald) 20, fol. 232r-232v; http://hymnarium.de/hymni-ex-thesauro/hymnen/158-chorus-novae-jerusalem (Mar 2016);
Notes: 
Full text submitted by Veronika Mráčková & Debra Lacoste;