Full text: 
Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium in te sumpsit exordium | Caelum terramque qui regit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Deus et homo nascitur unus et Christus colitur Jesus redemptor omnium salvator atque gentium | Tunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
online (Conradus Gemnicensis: Konrads von Haimburg und seiner Nachahmer, Alberts von ...)