Full text: 
Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis datus nobis natus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine | In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus | Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit | Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori Genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio | Amen Alleluia
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
http://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/Pange.html;
Notes: 
written by Thomas Aquinas (1225-1274) for Corpus Christi;