Full text: 
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit | Sed in lege domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte | Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur | Non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae | Ideo non resurgent impii in judicio neque peccatores in concilio justorum | Quoniam novit dominus viam justorum et iter impiorum peribit
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)