Full text: 
Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat | Domine deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis | Si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis | Persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat | Exsurge domine in ira tua et exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge domine deus meus in praecepto quod mandasti | Et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere | Dominus judicat populos judica me domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me | Consumetur nequitia peccatorum et diriges justum scrutans corda et renes deus | Justum adjutorium meum a domino qui salvos facit rectos corde | Deus judex justus fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies | Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum | Et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit | Ecce parturiit injustitiam concepit dolorem et peperit iniquitatem | Lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit | Convertetur dolor ejus in caput ejus et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet | Confitebor domino secundum justitiam ejus et psallam nomini domini altissimi
Genre: 
Office

Psalm

Fulltext source: 
http://www.drbo.org/ (Douay-Rheims Bible Online)