Full text:
Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo
Genre:
Feast:
Similar chant ID:
a00177
Fulltext source:
Graduale Cassoviense
- Log in to post comments
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
a00177 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor abit | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers |
a00177.1 | HV | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo |
a00177.10 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit aruis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc filomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |
a00177.2 | HV | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |
a00177.3 | HV | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum |
a00177.4 | HV | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem |
a00177.5 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso iam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet |
a00177.6 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refera | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra beant | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de nivio gaudia pastor habet | Redditur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Eva nocens inferat hos mundo reddit ecclesiae pastus ubere lacte sui sinu| Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munera felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo niveus quasi more ferino messis habundantis horrea fruge reples | Immaculata ejus plebs haec vegetetur in ulnis atque eo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus ascendit victor ad alta poli | |
a00177.7 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de acelo gratia fulsit humo | Spiritus ecce deus patri natoque coevus ignis adest specie desperulis hodie | Sentibus humanis infundit opes deitatis distribuens lucis mystica dona suis | Non cessat variis Christi magnalia linguis plebs bene docta loqui gentibus omnigenis | Laus tibi pneuma sacrum fons vite lux animarum omnia vivificans semper et irradians | Pax decus omne bonum dulcis concordia morum reple corda tuo munere mellifluum | Poscimus omnipotens terra mare sidera replens nos tibi purifica protege salvifica | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua nova de caelo gratia fulsit humo |
a00177.8 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est archa Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum |
a00177.9 | H | Christe salus mundi* |
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
a00177 | H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor abit | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers |
a00177:cs | H | Zdráv buď sváteční a slavný dne (...) |