a00177.14

Full text: 
Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensium decus alma dierum horarum splendor scrupula puncta fovent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve cathenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Tunc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers
Genre: 
Usual feast: 
Similar chant ID: 
a00177
Fulltext source: 
I-Pc C.55
Notes: 

This representative version of Salve festa dies for Easter has 14 verses. (See related 'variant' chants under Cantus ID a00177 for shorter and longer settings and their concordances.)

Concordances in the Cantus Index network