Full text: 
Ardua spes mundi solidator et inclyte caeli Christe exaudi nos propitius famulos | Virgo dei genitrix rutilans in honore perenni ora pro famulis sancta Maria tuis | Angele summe dei Michael miserere cito nostri adjuvet et Gabriel atque pius Raphael | Aspice nos omnes clemens baptista Johannes Petreque cum Paulo nos lege doctilogo | Coetus apostolicus sit nobis fautor et omnis ac patriarcharum propheticusque chorus | Poscere nunc Stephanum studeamus carmine summum ut cum martyribus nos juvet intrepidus | Inclite Laurenti qui flammas exsuperasti victorum ab aethereo nunc muserere choro | Praesul Adalberte Christique cruoris aperte testis solve deo pro grege vota reo | Ut devota bono te plebs edocta patrono omne scelus fugiat atque superna petat | Nos pius exaudi paradisi gemma Georgi fundens pro famulis aurea vota tuis | Auti Thoma praeces peccati comprime faeces cumque bonis caelis nos sociare velis | Splendide Silvester Gregori ac sancte magister nos quoque cum sociis ferte juvando polis | Tuque sacer domini superis convincte catervis rex Stephane populis auxiliare tuis | Virginitate vivens nobis Henrice praeceris peccati veniam summaque regna poli | Rexque Ladislae pro nobis omnibus ora ut deus aetheream nos ferat in patriam | O Benedicte pater monachorum Galleque frater cum reliquis sanctis nos refovete polis | Virgines flores Agnes Agathesque ferentes auxilio vestris jungite nos sociis | Innocuos pueros resonemus laude peractos qui modo nos pueros dant resonare melos | Omnes sancti nostrae succurrite vitae | Perque crucem sanctam salva nos Christe rogamus | Auxilioque tuo nobis miserere pusillis | Propitiare tuis famulis te Christe rogamus | Christe tuo imperio mortis nos solve periclis | Ira deque tua clemens nos eripe Christe | Nos peccatores audi te Christe rogamus | Ut pacem nobis dones te Christe rogamus | Crimen ut omne tuis purges te Christe rogamus | Aeris temperiem dones te Christe rogamus | Ut fruges terre dones te Christe rogamus | Ut populum cunctum salves te Christe rogamus | Ecclesiamque tuam serves te Christe rogamus | Fili celsithroni nos audi te deprecamur | Agne dei patris nobis miserere pusillis | Christe exaudi nos o Kyrie ymon eleison
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Notes: 
Full text provided by Rastislav Luz