Genre: 
Full text: 
Lux hodierna fulget in arva rex quia regum patris ab arce virgineo se infudit alvo | Parvulus iste natus in orbe alta gubernans imaque visans tollere venit crimina mundi | Stella refulget cui dedit amplum sidere signum quo duce gentes currere possint regis ad aulam | O quam stupenda res sunt acta conditor orbis est homo factus est quae creatus ipse creator | Psallite summo psallite regi psallite Jesu psallite Christo psallite vivo psallite vero | Cujus in ortu nos pater atque spiritus alme respice clemens cui manet omnis gloria tecum Amen
Fulltext source: 
F-PN : NAL 01235
Notes: 
full text of a00910