Full text: 
Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genitrix reparatrix inclita mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolitus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud coenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agathes Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleyson ymas
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
Missale of Bratislava I
Notes: 
Full text provided by Rastislav Luz