Full text: 
Alto ex olympo vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: