Full text: 
Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi posses maculare vitam crimine linguae | Praebuit durum tegumen camelus artubus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis | Caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis | Non fuit casti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Joanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis | Sit decus patri genitaeque proli et tibi compar utriusque virtus spiritus semper deus unus omni temporis aevo | Amen
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: