a02639

Full text: 
Christe lux mundi salus et potestas qui diem solis radiis ad imples noctis et furvo faciens corusco sidere pingis | Certis ut totum motibus peractum temperes mundum vicibus recursis atque resolvat omnium labores sorte quietis | Ecce vergentem rotat ore solem vesperis rursum remeantis ortum in de et astrorum choris omnis alto surgit Olympho | Nos pio cultu tibi precinentes vocibus sacris modulamus hymnis sensibus totis simul excitamur pangere laudes | Tura libamus tibi magnae rector lumen et sacrum Domino exhibemus fervidum guttans madidum quae summo vertice nectar | Prestet ut votum ferat ut medelam donet ut nostris veniam delictis firmet ut sensus placida quiete Mulceat artus | Et licet noctis subeant profunda horridis mundi tenebris operta mens tamen nostra fidei supernae splendeat ortu | Desinant culpe vigilet vicissim noster inlabens animus nec ulla sensus involvat gravior vagantum spirituum turma | Cor enim nostrum vigilet sopore somniet Christum Dominum quae semper insonet Psalmis meditetur hymnis nocte dieque | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat cabet et revolvat nomini trino dicatis olim sidere cament | Amen
Genre: 

Concordances in the Cantus Index network