Rex laudes Christe nostras vultu nunc sereno capias | Impius ne nobis hostis ut optat noceat Pectora sed casta spiritus sanctus protegat | Tu princeps pastorum populum hunc jugiter Petre serva Laxara...
Sancta Margarita pro Christo martyrisata roga pro nobis ipsum sponsum tuum in cujus thalamum introisti laetabunda imperpetuum[!] jam enim dies vitae hujus vergit ad occasum illumina pia virgo cor...
Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia...
Kyrie Rex saeculorum consolator maestorum susceptor contritorum et sola spes maerentum eleison | Kyrie Deus fortis sanctus et immortalis qui caelis dominaris ac potens es in terris eleison | Kyrie...
Summae sophiae genitor Deus verbo qui cuncta tuo creasti semper ubique miserens nostri Kyrie eleison | Alme tu prolis tuae memento quam summe pater nobis pro cunctis olim misisti et semper nostri...
Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare...
Ad honorem tuum Christe recolat ecclesia | Praecursoris et baptistae tui natalitia | Laus est regis in praeconis ipsius praeconio | Quem virtutum ditat donis sublimat officio | Promittente Gabriele...
Vox sonora nostri chori nostro sonet conditori qui disponit omnia | Per quem dimicat imbellis per quem datur et puellis de viris victoria | Per quem plebs alexandrina feminae non feminina stupiut...