Inclyti festum pudoris virginis Caeciliae gloriosa praecinamus voce prompti pectoris quo soluta lege mortis tollitur in aetheris | Germine haec virgo clara sanctitate clarior pectore Christum...
Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti femina Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro omnibus nobis
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Hodie beata virgo Maria puerum Jesum praesentavit in templo et Simeon repletus spiritu sancto accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti...
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum apostolorum martyrum et confessorum atque sanctarum virginum suppliciter petimus ut a...