Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...
O sacerdotum inclyta corona atque coruscus levitarum ordo clero adscito praecinamus hymnum mente benigni | Formam exempli Babilas antestis nobis tenendam dimicans impressit ne templi dei hostia...
Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica...
Nos vos quo elegi de hoc mundo me patris summi dei verbum elegistis sed ego judices saeculi vos et fratres vestros amicos electos vocavi lucernas posui vos ut supra jubaris radios fulgentes et...
Adest dies sanctissima virtutum sacra splendida qua Nicolaus sanctissimus locatur in caelestibus | Hic parvus infans corpore magnus tamen dei fide quarta vel sexta feria semel suggebat ubera |...