O virgo spes humilium o inter spinas lilium sis miseris auxilium nobis ad tuum filium | O portus naufragantium o salus navigantium aegrotorum solatium regulatrix errantium | O rosa odorifera o stella...
Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de caelestibus | Hoc vidit hoc attractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes...
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus...
Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis...
Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse...
Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis...